monumenta.ch > Plinius > sectio 122

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 122
{XL} inlito solis atque lunae contactus inimicus. remedium, ut pariete siccato cera Punica cum oleo liquefacta candens saetis inducatur iterumque admotis gallae carbonibus inuratur ad sudorem usque, postea candelis subigatur ac deinde linteis puris, sicut et marmora nitescunt. qui minium in officinis poliunt, faciem laxis vesicis inligant, ne in respirando pernicialem pulverem trahant et tamen super illas spectent. minium in voluminum quoque scriptura usurpatur clarioresque litteras vel in muro vel in marmore, etiam in sepulchris, facit. etiam in sepulchris: Here is an example of what Pliny means. This sepulchral or funerary inscription, in the cathedral of Narni (Umbria), is Roman of course, but the highlighting in red is modern.